Found 208 Results for: fontem vitae
prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est. (Liber II Maccabaeorum 14, 46)
omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae. (Liber Proverbiorum 2, 19)
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi. (Liber Proverbiorum 3, 2)
Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus. (Liber Proverbiorum 3, 18)
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 4, 10)
cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. (Liber Proverbiorum 5, 6)
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, (Liber Proverbiorum 6, 23)
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 9, 11)
Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam. (Liber Proverbiorum 10, 11)
Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)
Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)
Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis. (Liber Proverbiorum 13, 14)