Found 21 Results for: diadema
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea; (Liber I Maccabaeorum 8, 14)
Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema. (Liber I Maccabaeorum 11, 54)
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem. (Liber I Maccabaeorum 12, 39)
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra. (Liber I Maccabaeorum 13, 32)
quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. (Liber Proverbiorum 1, 9)
Dabit capiti tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te”. (Liber Proverbiorum 4, 9)
Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 16)
Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema. (Liber Ecclesiasticus 11, 5)
Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. (Liber Isaiae 62, 3)