Found 108 Results for: conflictum discipuli
Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
“Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
Et dicunt ei discipuli: “Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)
Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 5)
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 6)
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 13)
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “Quare nos non potuimus eicere illum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)