Found 151 Results for: clade peccatum
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)
Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)
Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)
Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi! (Epistula Iacobi 4, 17)
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; (Epistula I Petri 2, 22)