Found 124 Results for: Tabernaculum servitium
Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; (Liber Isaiae 40, 22)
Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)
VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis, (Prophetia Amos 9, 11)
Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”. (Actus Apostolorum 7, 43)
Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; (Actus Apostolorum 7, 44)
qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob. (Actus Apostolorum 7, 46)
“Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. (Actus Apostolorum 15, 16)
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte”. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)
Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta; (Epistula ad Hebraeos 9, 2)
post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, (Epistula ad Hebraeos 9, 3)
His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes; (Epistula ad Hebraeos 9, 6)