Found 61 Results for: Samaria/page/1/page/2/page/6
Et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius eius pro eo. (Liber I Regum 16, 28)
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)
Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)
Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. (Liber I Regum 18, 2)
Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: “Viri egressi sunt de Samaria”. (Liber I Regum 20, 17)
Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)
“Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)
Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. (Liber I Regum 22, 37)
Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)
Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac”. (Liber II Regum 1, 2)
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; (Liber II Regum 3, 6)