Found 360 Results for: Respondit
Respondit eis Iesus: “Modo creditis? (Evangelium secundum Ioannem 16, 31)
Respondit Iesus: “Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 8)
Respondit ei Iesus: “Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
Respondit ei Iesus: “Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 23)
Respondit Iesus: “A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 34)
Respondit Pilatus: “Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)
Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Respondit Pilatus: “Quod scripsi, scripsi!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 22)
Respondit Thomas et dixit ei: “Dominus meus et Deus meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)
Videns autem Petrus respondit ad populum: “Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)