Found 9 Results for: Martha
Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. (Evangelium secundum Lucam 10, 38)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
Et respondens dixit illi Dominus: “Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, (Evangelium secundum Lucam 10, 41)
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
Dixit ergo Martha ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
Dicit ei Martha: “Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 24)
nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)