Found 3760 Results for: Liber Iosue Iosue foedus promissa terra et tribus ex Israel
Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam”. (Liber Genesis 34, 10)
“Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)
Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo. (Liber Genesis 35, 6)
dicens: “Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum”, et appellavit eum Israel. (Liber Genesis 35, 10)
Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). (Liber Genesis 35, 21)
Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. (Liber Genesis 36, 5)
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36, 6)
Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. (Liber Genesis 36, 7)
dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada. (Liber Genesis 36, 16)
Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)
et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom. (Liber Genesis 36, 21)
dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir. (Liber Genesis 36, 30)