Found 317 Results for: Lex

  • et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex erat et versatilis. (Liber I Regum 6, 34)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)

  • Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)

  • intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. (Liber I Regum 22, 33)

  • dixit ad eam: “In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium”. At illa respondit: “Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae”. (Liber II Regum 4, 16)

  • Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: “Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum”. (Liber II Paralipomenon 2, 10)

  • Siquidem fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in medio atrii habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos altitudinis, stetitque super eam; et deinceps, flexis genibus contra universam multitudinem Israel et palmis in caelum levatis, (Liber II Paralipomenon 6, 13)

  • Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus. (Liber II Paralipomenon 35, 25)

  • Post eum restauravit Bennui filius Henadad mensuram alteram a domo Azariae usque ad angulum et flexuram. (Liber Nehemiae 3, 24)

  • Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum. (Liber Nehemiae 6, 12)

  • Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam, quia intellexerant verba, quae docuerat eos. (Liber Nehemiae 8, 12)

  • et veni in Ierusalem. Et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Thobiae: fecerat enim ei thesaurum in vestibulis domus Dei. (Liber Nehemiae 13, 7)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina