Found 59 Results for: Ioannes Baptista
Dicebat enim illi Ioannes: “Non licet tibi habere eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 13)
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 1, 4)
Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. (Evangelium secundum Marcum 1, 6)
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 14)
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Dicebat enim Ioannes Herodi: “Non licet tibi habere uxorem fratris tui”. (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”. (Evangelium secundum Marcum 9, 38)
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis”. (Evangelium secundum Marcum 10, 35)
Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Et respondens mater eius dixit: “Nequaquam, sed vocabitur Ioannes”. (Evangelium secundum Lucam 1, 60)