Found 75 Results for: Gaudium
Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium. (Liber Esther 8, 16)
quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti? (Liber Iob 20, 5)
Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti. (Liber Psalmorum 51, 10)
Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)
Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos. (Liber Proverbiorum 15, 21)
Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. (Liber Proverbiorum 21, 15)
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)
Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum. (Liber Ecclesiasticus 1, 12)
religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit. (Liber Ecclesiasticus 1, 18)
Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire. (Liber Ecclesiasticus 8, 8)
si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis. (Liber Ecclesiasticus 18, 31)