Found 269 Results for: Bello proelio exercitus victoria belli armis
Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec persecuti sunt ultra Israel neque certaverunt amplius. (Liber II Samuelis 2, 28)
et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace”. (Liber II Samuelis 3, 23)
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)
Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; (Liber II Samuelis 11, 18)
Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)
populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem. (Liber II Samuelis 12, 31)
Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: “Dolet rex super filio suo”. (Liber II Samuelis 19, 3)
Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio. (Liber II Samuelis 19, 4)
Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem?”. (Liber II Samuelis 19, 11)
Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius”. (Liber II Samuelis 24, 2)
Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. (Liber II Samuelis 24, 4)
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)