Found 195 Results for: Arca testamenti tabernaculi
Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: “Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum?”. Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. (Liber I Samuelis 4, 6)
Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)
Respondens autem, qui nuntiabat: “Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est”. (Liber I Samuelis 4, 17)
Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)
Et vocavit puerum Ichabod dicens: “Translata est gloria de Israel!”, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. (Liber I Samuelis 4, 21)
Et ait: “Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei!”. (Liber I Samuelis 4, 22)
Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen: (Liber I Samuelis 5, 4)
Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: “Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum”. (Liber I Samuelis 5, 7)
Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: “Quid faciemus de arca Dei Israel?”. Responderuntque: “In Geth circumducatur arca Dei Israel”. Et circumduxerunt arcam Dei Israel. (Liber I Samuelis 5, 8)
Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: “Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum!”. (Liber I Samuelis 5, 10)
Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi bus; (Liber I Samuelis 6, 1)