1. Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2. Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3. in filiis hominum, in quibus non est salus.

4. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

6. qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

7. Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

8. Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

9. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10. Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.





“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina