1. ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae.

2. Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam.

3. Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni

4. et nomen Domini invocabam: “O Domine, libera animam meam”.

5. Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur.

6. Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet.

7. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi;

8. quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

9. Ambulabo coram Domino in regione vivorum. -

10. Credidi, etiam cum locutus sum: “Ego humiliatus sum nimis”.

11. Ego dixi in trepidatione mea: “Omnis homo mendax”.

12. Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?

13. Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.

14. Vota mea Domino reddam coram omni populo eius.

15. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.

16. O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:

17. tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo.

18. Vota mea Domino reddam coram omni populo eius

19. in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina