Gefunden 1203 Ergebnisse für: promissionem promissa terra
et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portæ Prioris usque ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis (Prophetia Zachariae 14, 10)
et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 12)
et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Jordanen Galilææ gentium (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)
amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 19)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
cælum et terra transibunt verba vero mea non præteribunt (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)