Gefunden 184 Ergebnisse für: dreams of Joseph
et accepto corpore Joseph involvit illud sindone munda (Evangelium secundum Matthaeum 27, 59)
nonne iste est faber filius Mariæ frater Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo (Evangelium secundum Marcum 6, 3)
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Jacobi minoris et Joseph mater et Salome (Evangelium secundum Marcum 15, 40)
venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introjit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Joseph (Evangelium secundum Marcum 15, 45)
Joseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti (Evangelium secundum Marcum 15, 46)
Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur (Evangelium secundum Marcum 15, 47)
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in præsepio (Evangelium secundum Lucam 2, 16)
et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph qui fuit Heli (Evangelium secundum Lucam 3, 23)
qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Jannæ qui fuit Joseph (Evangelium secundum Lucam 3, 24)