Gefunden 160 Ergebnisse für: Simon Petrus
et respondens Simon dixit illi præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
et respondens Jesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
respondens Simon dixit æstimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte judicasti (Evangelium secundum Lucam 7, 43)
et ait Jesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant præceptor turbæ te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit (Evangelium secundum Lucam 8, 45)
dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 20)
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt majestatem ejus et duos viros qui stabant cum illo (Evangelium secundum Lucam 9, 32)
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Jesum præceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliæ nesciens quid diceret (Evangelium secundum Lucam 9, 33)
ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes (Evangelium secundum Lucam 12, 41)
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te (Evangelium secundum Lucam 18, 28)
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe (Evangelium secundum Lucam 22, 54)