Gefunden 224 Ergebnisse für: Judicio justitiam
ante judicium para justitiam tibi et antequam loquaris disce (Liber Ecclesiasticus 18, 19)
sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et justitiam et inploraverunt proverbia et judicia (Liber Ecclesiasticus 18, 29)
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur justitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
qui custodit justitiam continebit sensum ejus (Liber Ecclesiasticus 21, 12)
beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat justitiam auri audienti (Liber Ecclesiasticus 25, 12)
si sequaris justitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum (Liber Ecclesiasticus 27, 9)
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine judicio nihil facias grave (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
de lege Altissimi et testamento et de judicio justificare impium (Liber Ecclesiasticus 42, 2)
stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis judicio et veritate præditi (Liber Ecclesiasticus 45, 12)
Sion in judicio redimetur et reducent eam in justitia (Liber Isaiae 1, 27)
vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor (Liber Isaiae 5, 7)
et exaltabitur Dominus exercituum in judicio et Deus sanctus sanctificabitur in justitia (Liber Isaiae 5, 16)