Gefunden 1140 Ergebnisse für: Domino
qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi (Epistula I ad Corinthios 7, 22)
de virginibus autem præceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis (Epistula I ad Corinthios 7, 25)
mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit quod si dormierit vir ejus liberata est cui vult nubat tantum in Domino (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
non sum liber non sum apostolus nonne Jesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 2)
verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
dum judicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur (Epistula I ad Corinthios 11, 32)
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
salutant vos ecclesiæ Asiæ salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia (Epistula I ad Corinthios 16, 19)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula II ad Corinthios 1, 2)