Gefunden 172 Ergebnisse für: Cedar Salomon Hiram
et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quæcumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis (Liber I Regum 5, 8)
itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna juxta omnem voluntatem ejus (Liber I Regum 5, 10)
Salomon autem præbebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui ejus et viginti choros purissimi olei hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos (Liber I Regum 5, 11)
dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt fœdus ambo (Liber I Regum 5, 12)
legitque rex Salomon operas de omni Israël et erat indictio triginta milia virorum (Liber I Regum 5, 13)
quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum (Liber I Regum 5, 18)
domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine (Liber I Regum 6, 2)
igitur ædificavit Salomon domum et consummavit eam (Liber I Regum 6, 14)
domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)
et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)
misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro (Liber I Regum 7, 13)
fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini (Liber I Regum 7, 40)