Gefunden 141 Ergebnisse für: virtutem Dei veritas
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. (Epistula I Ioannis 2, 4)
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)
Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)
Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. (Apocalypsis Ioannis 4, 11)
dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. (Apocalypsis Ioannis 5, 12)
Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11, 17)
Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. (Apocalypsis Ioannis 13, 2)
Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent. (Apocalypsis Ioannis 17, 13)