Gefunden 25 Ergebnisse für: patiens
Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. (Liber Ecclesiastes 7, 9)
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)
Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)
Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar ; dissipabo, et absorbebo simul. (Liber Isaiae 42, 14)
Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes. (Prophetia Osee 5, 11)
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. (Prophetia Ioel 2, 13)
et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. (Prophetia Nahum 1, 3)
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? (Prophetia Habacuc 1, 2)
Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, (Epistula I ad Corinthios 13, 4)