Gefunden 47 Ergebnisse für: mitte
sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: (Liber Proverbiorum 1, 14)
Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. (Liber Ecclesiastes 11, 1)
Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: (Liber Sapientiae 9, 10)
Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)
Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet: (Liber Ecclesiasticus 33, 28)
Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. (Liber Isaiae 6, 8)
Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, (Liber Ieremiae 29, 31)
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 31)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. (Evangelium secundum Marcum 5, 12)