Gefunden 164 Ergebnisse für: misericordiam
Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. (Evangelium secundum Lucam 1, 58)
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: (Evangelium secundum Lucam 1, 72)
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. (Epistula ad Romanos 9, 15)
sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. (Epistula ad Romanos 9, 25)
Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: (Epistula ad Romanos 11, 30)
ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)
Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)
De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)
Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, (Epistula II ad Corinthios 4, 1)
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. (Epistula I ad Timotheum 1, 13)
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)