Gefunden 83 Ergebnisse für: judicio
Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem. (Liber Proverbiorum 28, 21)
Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. (Liber Ecclesiastes 6, 10)
et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: (Liber Sapientiae 8, 11)
Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)
De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. (Liber Ecclesiasticus 11, 9)
In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 26)
In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium, (Liber Ecclesiasticus 42, 2)
Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi: (Liber Ecclesiasticus 45, 12)
Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia. (Liber Isaiae 1, 27)
Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. (Liber Isaiae 5, 16)
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)