Gefunden 23 Ergebnisse für: judicare
Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)
Nolite judicare, ut non judicemini. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 1)
Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. (Evangelium secundum Lucam 6, 37)
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. (Actus Apostolorum 24, 6)
Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? (Epistula I ad Corinthios 5, 12)
Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? (Epistula I ad Corinthios 6, 5)
Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. (Epistula I Petri 4, 5)