Gefunden 36 Ergebnisse für: fortitudinem
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)
Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. (Liber Isaiae 10, 14)
An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. (Liber Isaiae 27, 5)
Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam. (Liber Isaiae 33, 13)
Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. (Liber Isaiae 40, 29)
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. (Liber Isaiae 40, 31)
Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus. (Liber Isaiae 41, 1)
Et ego dixi: In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. (Liber Isaiae 49, 4)
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? (Liber Isaiae 51, 9)
Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)
sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo ; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. (Liber Ieremiae 17, 3)
Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum: (Liber Ieremiae 49, 35)