Gefunden 530 Ergebnisse für: filios
Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, (Liber Exodus 29, 8)
Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, (Liber Exodus 29, 21)
Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 30, 30)
inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit. (Liber Exodus 31, 17)
Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. (Liber Exodus 34, 16)
Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)
Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, (Liber Exodus 35, 30)
Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua (Liber Exodus 40, 12)
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. (Liber Leviticus 2, 2)
Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, (Liber Leviticus 8, 6)
filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. (Liber Leviticus 8, 13)
Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: (Liber Leviticus 8, 24)