Gefunden 42 Ergebnisse für: cibum
Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. (Actus Apostolorum 9, 19)
Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. (Actus Apostolorum 27, 33)
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. (Actus Apostolorum 27, 34)
Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. (Actus Apostolorum 27, 36)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. (Epistula ad Romanos 14, 15)
Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. (Epistula I ad Corinthios 5, 11)