Gefunden 177 Ergebnisse für: bonis operibus
Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. (Liber Thobis 13, 6)
Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. (Liber Thobis 13, 11)
Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. (Liber Thobis 13, 12)
Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi, (Liber Esther 9, 3)
nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)
Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. (Liber Iob 20, 21)
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Liber Iob 21, 13)
cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. (Liber Iob 22, 18)
Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. (Liber Psalmorum 9, 17)
Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram. (Liber Psalmorum 24, 13)
Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ. (Liber Psalmorum 34, 12)
Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. (Liber Psalmorum 37, 21)