Gefunden 127 Ergebnisse für: bene
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 37)
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. (Epistula I ad Corinthios 14, 17)
Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. (Epistula ad Galatas 4, 17)
Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. (Epistula ad Ephesios 6, 3)
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. (Epistula ad Philippenses 4, 14)
suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. (Epistula I ad Timotheum 3, 4)
Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. (Epistula I ad Timotheum 3, 12)
Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. (Epistula I ad Timotheum 5, 17)