Gefunden 41 Ergebnisse für: beati
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. (Evangelium secundum Lucam 6, 21)
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)
Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. (Evangelium secundum Lucam 10, 23)
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. (Evangelium secundum Lucam 12, 38)
Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 17)
Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. (Evangelium secundum Ioannem 20, 29)
Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. (Epistula ad Romanos 4, 7)
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)