Gefunden 68 Ergebnisse für: amicitia cum mundo
quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)
et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. (Epistula I Ioannis 4, 3)
Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. (Epistula I Ioannis 4, 4)
Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. (Epistula I Ioannis 4, 5)
In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis. (Apocalypsis Ioannis 15, 6)
Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)
Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)