Gefunden 40 Ergebnisse für: Tribulationis
Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. (Prophetia Habacuc 3, 16)
Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, (Prophetia Sophoniae 1, 15)
Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, (Epistula II ad Corinthios 4, 17)
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: (Epistula II ad Corinthios 8, 2)