Gefunden 118 Ergebnisse für: Rex Regum

  • Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 28, 27)

  • Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiæ filii Amos prophetæ, et in libro regum Juda et Israël. (Liber II Paralipomenon 32, 32)

  • Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. (Liber II Paralipomenon 33, 18)

  • opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël. (Liber II Paralipomenon 35, 27)

  • Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 36, 8)

  • Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem. (Liber Esdrae 7, 12)

  • a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac. (Liber Esdrae 9, 7)

  • indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. (Liber Esther 13, 4)

  • Quæ res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quæ geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. (Liber Esther 16, 7)

  • Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. (Liber Iob 12, 18)

  • filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. (Liber Psalmorum 44, 10)

  • Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. (Liber Psalmorum 104, 30)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina