Gefunden 152 Ergebnisse für: Moab et luctus
Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. (Liber Ieremiae 48, 40)
Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, (Liber Ieremiae 48, 41)
et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)
Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)
Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)
In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)
Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)
Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)
Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. (Liber Baruch 5, 1)
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: (Prophetia Ezechielis 25, 8)
idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim, (Prophetia Ezechielis 25, 9)
Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 11)