Gefunden 361 Ergebnisse für: Jesu Christo
Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 15)
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: (Evangelium secundum Marcum 5, 27)
Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. (Evangelium secundum Marcum 9, 3)
Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam. (Evangelium secundum Marcum 11, 33)
et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. (Evangelium secundum Marcum 14, 67)
venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, (Evangelium secundum Lucam 3, 29)
dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)