Gefunden 267 Ergebnisse für: Iesu transformat aquam in vinum
et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: (Liber Deuteronomii 14, 26)
Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam. (Liber Deuteronomii 15, 23)
Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus. (Liber Deuteronomii 28, 39)
et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat, (Liber Deuteronomii 28, 51)
Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 29, 6)
Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. (Liber Deuteronomii 32, 33)
de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. (Liber Deuteronomii 32, 38)
Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. (Liber Iudicum 5, 25)
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? (Liber Iudicum 9, 13)
Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: (Liber Iudicum 13, 4)
sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. (Liber Iudicum 13, 7)
et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat. (Liber Iudicum 13, 14)