Gefunden 72 Ergebnisse für: Gaudium
quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. (Liber Iob 20, 5)
Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia: (Liber Psalmorum 29, 12)
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. (Liber Psalmorum 50, 10)
Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)
Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. (Liber Proverbiorum 15, 21)
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. (Liber Proverbiorum 21, 15)
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)
Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. (Liber Ecclesiasticus 1, 12)
religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit. (Liber Ecclesiasticus 1, 18)
Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. (Liber Ecclesiasticus 8, 8)
Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. (Liber Ecclesiasticus 18, 31)