Gefunden 122 Ergebnisse für: Galaad
Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. (Liber I Regum 22, 6)
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. (Liber I Regum 22, 12)
Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. (Liber I Regum 22, 15)
et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)
Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. (Liber I Regum 22, 29)
Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram. (Liber II Regum 8, 28)
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)
Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad, (Liber II Regum 9, 4)
Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriæ: (Liber II Regum 9, 14)
a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. (Liber II Regum 10, 33)
In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios. (Liber II Regum 15, 29)
Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub. (Liber I Paralipomenon 2, 21)