Gefunden 146 Ergebnisse für: Dei consilium
despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. (Liber Proverbiorum 1, 25)
consilium custodiet te, et prudentia servabit te: (Liber Proverbiorum 2, 11)
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, (Liber Proverbiorum 3, 21)
Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo. (Liber Proverbiorum 8, 14)
Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. (Liber Proverbiorum 19, 20)
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. (Liber Ecclesiastes 12, 11)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? (Liber Sapientiae 9, 13)
Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. (Liber Ecclesiasticus 6, 24)
Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. (Liber Ecclesiasticus 8, 20)