Gefunden 60 Ergebnisse für: victoria fides orationes/page/2/page/4/page/3
Cui illa respondit: “Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon”. (Liber Iudicum 11, 36)
Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: “Dolet rex super filio suo”. (Liber II Samuelis 19, 3)
exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum. (Liber I Regum 8, 45)
exaudies in caelo in firmamento solii tui orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum; (Liber I Regum 8, 49)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet. (Liber Proverbiorum 15, 29)
fides et mansuetudo. (Liber Ecclesiasticus 1, 35)
Timor Dei initium dilectionis eius; fides autem initium adhaesionis ei. (Liber Ecclesiasticus 25, 16)
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum, (Liber Ecclesiasticus 36, 18)
Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 12)
Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. (Liber Isaiae 11, 5)