Gefunden 35 Ergebnisse für: stulti/page/3/page/2
Intellegite, insipientes in populo; et stulti, quando sapietis? (Liber Psalmorum 94, 8)
Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt; (Liber Psalmorum 107, 17)
Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)
Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)
Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala. (Liber Proverbiorum 13, 19)
In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos. (Liber Proverbiorum 14, 3)
Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia. (Liber Proverbiorum 14, 9)
Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde? (Liber Proverbiorum 17, 16)
Labia stulti miscent se rixis, et os eius plagas provocat. (Liber Proverbiorum 18, 6)
Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius. (Liber Proverbiorum 18, 7)
Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)