Gefunden 2008 Ergebnisse für: septem filii Saul/page/167

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 7)

  • Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. (Liber Genesis 5, 25)

  • Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 31)

  • videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6, 2)

  • Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)

  • Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)

  • Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”. (Liber Genesis 7, 4)

  • Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)

  • Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)

  • In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam. (Liber Genesis 7, 13)

  • Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. (Liber Genesis 8, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina