Gefunden 280 Ergebnisse für: sacrificium pro peccato
ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 4, 24)
Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 25)
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)
ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in loco holocausti. (Liber Leviticus 4, 29)
Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam; (Liber Leviticus 4, 32)
et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius. (Liber Leviticus 5, 6)
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; (Liber Leviticus 5, 7)
dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non penitus abrumpatur; (Liber Leviticus 5, 8)
et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)
Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 10)
Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)
Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum in memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 12)