Gefunden 1243 Ergebnisse für: promissa terra iudices
“Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae? (Actus Apostolorum 7, 49)
In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius”. (Actus Apostolorum 8, 33)
Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, (Actus Apostolorum 13, 19)
quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. (Actus Apostolorum 13, 20)
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)
Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, (Epistula I ad Corinthios 8, 5)
Domini enim est terra, et plenitudo eius. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)
Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. (Epistula I ad Corinthios 15, 47)