Gefunden 69 Ergebnisse für: postea
Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 2)
Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
Respondit Iesus et dixit ei: “Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 7)
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, quo vadis?”. Respondit Iesus: “Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)