Gefunden 75 Ergebnisse für: panis
pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
“Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior”. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. (Liber Proverbiorum 20, 17)
Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii. (Liber Proverbiorum 23, 3)
Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo. (Liber Proverbiorum 28, 21)
Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. (Liber Ecclesiasticus 33, 25)
Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)
Clamabit in die illa dicens: “Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite constituere me principem populi”. (Liber Isaiae 3, 7)